- LEMNOS
- LEMNOSins. maris Aegaei, satis fertilis et plana, cum portubus aliquot: ubi Muctedar, Saracenotum Dux, classem amisit, A. C. 916. Zonar. in Hist.Calvis Chronol. etc. Thraciam a Sepr. ab Occasu Athon montem habens, fabuloso Vulcani casu nobilis est, quem a matre Iunone simul atque natus fuit, ob deformitatem praecipitatum in hanc ins. decidisse, ac propterea Lemnium appellatum fuisse, volunt. Eadem et Hypsipylaea dicitur a filia Thoantis eiusdem nominis, quae in hac ins. regnavit. Hodie Statimene Turcis et Italis vocatur. Malum Lemnium, de maximo et miserando malo, et Lemnia manus pro impia, et nefaria manu, vel a Lemniis mulieribus, de quibus supra, vel quia Atticae mulieres a Pelasgis huc adductae, et compressae, filios genuêrunt, qui, cum in Pelasgos insurgerent, ab illis ad unum caesi, indeque gravissima mala secuta sunt. Pelasgi enim cum in Attica prius habitarent, ab Atheniensibus pulsi Lemnum incoluêre, raptasque Atheniensium mulieres, cum extra urbem Minervae facerent, Lemnum, deduxêrunt, atque ex illis, velut concubinis, liberos sustulêrunt, qui cum a matribus Attico more educati, aliis Pelasgorum liberis commisceri nollent, sicque ab aliquo pulsari contigisset, iniuriam iunctis viribus propulsarent, Pelasgi id videntes, illos una cum matribus ex improviso omnes Occidêrunt. Unde sterilitas, orbitas, pestrlentia, aliaeque clades, quibus afflicti Delphicum Oraculum consuluêrunt, quonam modo a tantis malis liberarentur, quibus responsum fuit, ut Atheniensibus satisfacerent: Cumque Athenienses tum demum sibi satisfactum iri dicerent, si illi relinquerent Lemnum, respondêrunt Pelasgi, tum se Lemno decessuros, cum eo uno die vento Boreali adnavigâssent. Quod cum nullâ ratione fieri posse crederent, Miltiades Atheniensium Dux, coloniâ in Chersonnesum deductâ, inde, tamquam domo suâ, uno die flante Boreâ Lemnum pervenit, C. Nep. Milt. c. 1. sic Pelasgi cessêre. Vide Plin. l. 4. c. 12. Strabo l. 1. p. 45. l. 2. p. 124. et l. 7. p. 330. Ptol. Herod. l. 6. c. 140. Eurip. in Hecuba. Erasm. in adag. Ovid. in Ep. 6. v. 117. Hypsipyle. Iasoni.Dos tibt Lemnos erit, terra in geniosa colenti.Idem ibid. v. 50. Idem Met. l. 13. v. 46. et 313. Troiani belli tempore Philoctetes ab hydro, vel chersydro morsus, aut, ut Sophocles, a vipera, in hac ins. relictus est, ut poetae passim testantur, quia Vuleani Sacerdotes Lemnii ἐθεράπευον τοὺς ὀφιοδήκτους. Ita habet Eust. in Hom. l. 2. Il. Lemnum sc. nobilitat imptimis terra Lemnia, cuius astrictoriâ vi labra vulnerum coalescunt, et obducuntur maxime in venenoso morsu. Galen. cum in Lemnum ideo navigâsset, ut huius terrae vires penitius cognosceret, quendamrefert se convenisse, qui ἐπὶ τραυμάτων, ἐπί καὶ παλαιω-ν, καὶ δυσεπουλώτων, ἐχιοδήκτων τε καὶ ὅλως θηριοδήκτων, ἐπί τε τῶ θανασίμων φαρμάκων, οὐ προδιδοὺς μόνον, ἀλλά τε καὶ ἐπιδιδοὺς ἐχρῆτο τῇ σφραγῖδι, ad vulnera cum vetera, tum cicatrici obducendae contumacia, et ad morsus viperae, adeoque omnes venenosos morsus, et letalia venena, non solum pro antidoto, sed et post venenum sumptum sigillo utebatur, i. e. terrâ sigillata, s. Lemnia. Inde pharmaco nomen, adeoque toti ins. uti putat Bochart. Nam Arabice lamu, cum de vulnere agitur, est consolidare, obstringere, agglutinare. Videant igitur peritiores an fiat Lemnos vel ex simplici lama, vel ex composito lam-nahs, q. d. συνουλωτικὸν φάρμακον τῆς δήξεως, i. e. Pharmacum vulneris ex morsu obducendi vim habens. Arabice enim nahs est morsus. Ideo autem Vulcanus fingitur in Lemnum e caelo delapsus, ὅτι πῦρ ενεῖ γῆθεν ἀνεδίδοτό ποτε αὐτόματον, quia olim ibi e terra erumpebat spontaneus ignis, ut scribit Eust. in Homer. l. 1. Il. Itaque etiam Αἰθάλειαν vett. vocârunt, teste Polyb. apud Steph. ἀπὸ τȏυ ἀίθεςθαι ab ardendo. Lycophron in Alexandra,Τεφρώσας γυῖα Λημναίῳ πυρὶ.Adurens igne membra Lemnio.Sen. in Herc. Oetaeo, Act. 4. v. 1360.Quae tanta nubes flamma Sicanias vomit?Quae Lemnos ardens? ------Vide Suid. in Λήμνιον πῦρ. Nic. Lloyd. Loci praec. huius Ins. Mandra, in ora Or. Cochinum, olim Hephaestias, et Castrum vet. s. Paleo Castro. Suberat ante Venetis, nunc Turcis, a Mahumetis II. temporibus. Sacra eorum quod attinet, avem divino honore ab Lemniis cultam, quae noxia frugibus animalia in nidis ipsorum infestaret et ova eorum exstingueret, tradit Plutarch. de Is. et Osir. Idem Comm. de Fortiter factis a Mulier. Lemni vett. incolas simulacrum Dianae maximo cultu veneratos fuisse, et in conflictus hosticos secum tulisle, scribit. Sed et Venerem Lemniam, inter pulcherrima cultam discimus ex Luciani Imaginibus, et Lemniam Minervam, omnium Phidiae operum elaboratissimum, memorat Paus. Attic. Vide hanc in rem plura apud C. Barth. Antmadvers. ad Stat. Theb. l. 9. v. 328.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.